09 септември 2007

Bulgari et Dacoromani cives Unionis Europaeae facti sunt (2007)

Bulgari et Dacoromani cives Unionis Europaeae facti sunt
Bulgaria et Romania Kalendis Ianuariis Unionem Europaeam ineunt; ergo Unionem septem et viginti nationes constituunt, quarum decem olim communisticae. Ambae civitates valde scilicet quotannis V vel VI centesimis opibus increscunt, sed corruptela et plerorumque paupertate longe distant a condicione ditiorum Unionis populorum. Media nocte magnus concursus populi ingressum in Unionem Europaeam in foris capitum, id est Sophiae et Bucarestii, celebratione salutavit; aderant praeses hic Unionis senatus illic consilii, quo mox legati utriusque civitatis accipientur. Bulgaria et Romania abhinc ab Europae auctoritatibus accuratius observabuntur, ut corruptela et scelera utrimque reprimantur, ut sanitas aliquot exportandorum ciborum comprobetur, ut aлronaves Bulgarae tam securae quam ceterarum nationum fiant. Verentur enim observatores, ut auxilia ex argentaria Unionis praebita ob corruptelam male dissipentur. Slovenia simum eurone frui incipit, thalero derelicto, prima ex nationibus olim communisticarum: nam consilium Europaeum aerarii statum adprobavit. Germania per menses sex Unionem Europaeam ductura est.

Bulgaria - exercitus voluntatorius (2007)

Ultima vicie habitus est dilectus militum in Bulgaria; ab anno 2008 haec terra exercitum voluntariorum tantum habebit.

Petroleoductus Burgas-Alexandrupolis - pars II (2007)

Moderatores Russiae, Bulgariae et Graeciae consignaverunt contractum struendi oleiductus Burgas-Alexandroupolis, quo petroleum Russicum Europam Meridionalem petere possit, fretis Bosporanis omissis.

De EA Kozlodui - pars II (2007)

Bulgaria, Croatia, Albania, Macedonia, Serbia et Kosovia a Commissione Europaea petunt, ut Bulgariae denuo detur licentia electrificinam nucleariam Kozlodui operandi, nam ea anno praeterito exeunte clausa - ad quod Unio Europaea instabat - pretia electricitatis in regione Balcanica gradu 80% creverint.

Germanos probavisse Rumanos et Bulgaros unioni Europaeae accessuros esse (2006)

Germanos probavisse Rumanos et Bulgaros unioni Europaeae accessuros esse Consilio foederali civitatum Germanarum placuit Rumanos et Bulgaros inde a Kal. Ianuariis anni 2007 unioni Europaeae interfore. Necesse fuit omnes civitates unionis Europaeae foedus probarent. Germani ultimi foedus probaverunt. Tamen consiliatores Germani poposcerunt, ut administratores Rumani et Bulgari quam celerrime menda corrigerent, quae a commissione Europaea inventa sunt. Haec imprimis in re iudicaria, corruptione opprimenda, pecuniis agrariis administrandis, bonitate alimentorum volatibusque observandis sunt. Sed in foedere, quod Rumani et Bulgari cum Europaeis inibunt, plures exceptiones scriptae sunt, quibuscum Rumani et Bulgari cogi possint ad condiciones explendas. Praeterea Christianus Wulf administer princeps Saxoniae inferioris dixit alias civitates unioni ea tantum condicione accedere posse, ut Europaei processus in forma unionis constituenda facerent. Formam enim unionis, quae a conventu Europaeo proposita est, Francogalli et Batavi anno 2005 suffragiis publicis repudiaverunt.

Symeon II (2006)

Coniuratio monarcharum lucro quaerendo? Astynomi magistratusque Bulgari proximis diebus adventuri sunt in Italiam, ut iunctiones investigent pristini imperatoris necnon ministri primarii Bulgariae Symeonis II (in photographemate) cum machinationibus pecuniariis principis Victorii Emmanuelis Sabaudiensis, filii Humberti II ultimi regis Italiae, qui praeterita septimana apprehensus est, quod lucrum illegalem re aleatoria necnon prostitutione sibi comparasset. Principe in vincula coniecto astynomi Italici invenisse putantur probationes iunctionis pecuniariae amborum aristocratarum. Secundum actorum diurnorum cum Italorum tum Bulgarorum, Victorius Emmanuel pecunia magna suppeditavit consanguineum suum Symeonem II - mater enim huius et pater illius frater et soror erant - tempore ambitu huius de munere ministri primarii, quo munere postea potitus est necnon fungebatur annis 2001-2005. Gratiam referens zarus pristinus pollicitus sit Victorio Emmanueli praebere occassiones societates commerciales Bulgarienses privatizandas "bono pretio" emere. Quod tamen facere nequibat ob reclamationes ferocissimas in parlamento factionis adversae. Si haec accusationes verae esse probentur, etiam regimen Bulgariae rumpi possit. Factio Symeonis II est enim hodie altera maxima pars coalitionis terram regentis, post socialistas et ante factionem Turcicam.

De Bulgaria et Dacoromania (2006)

Intraturae, sed quando? Bulgaria et Dacoromania verisimiliter intraturae sunt Unionem Europaeam 1 Ianuarii anni 2007 - dixit, ab actis hebdomadalibus "Le Jeudi" (editione 11 Maii in lucem divulgata) percontatus, minister primarius Luxemburgiae Jean-Claude Juncker. Ultimis tamen in diebus rumores Bruxellis necnon Strassburgiae vagabantur Unionem 'licentia securitatis' usuram esse, qua accessio harum duarum civitatum uno anno procrastinari possit. Licentiam hanc UE pactioni accessionis cum Bulgaria et Dacoromania anno 2005 firmatae inscribi iussit, ut adhiberetur contra unam aut ambos, cum aliqua in re non paratae intrandi essent. Hoc tempore Bulgaria plus "Europaeizata" moderatoribus UE videbatur, quam eius vicina septemptrionalis, tunc valde communis coruptelae accusata; regimen Sofiense dolebat etiam se longius fortasse in porta Unionis moraturum, exspectans reformationes Dacoromanorum ad finem perficiendas. Abhinc tamen castigati Dacoromani progressum immanem fecerunt legibus novis accipiendis et nunc sane plus parati accessioni omnibus videntur, quam Bulgari, quorum magistratus saepe cum sicariis iungi creduntur. Dacoromani autem nunc - secundum aestimationem Commissionis Europaeae 16 Maii divulgandae, iam tamen a nonnullis diurnariis interceptam - tantum rerum technicarum male se apud eos habentium accusantur, sicut exempli gratia sit programma computatrale vectigalibus collectandis, quod nondum recte fungatur. Lingua officiali eurocratarum Dacoromania quattuor, Bulgaria autem sex 'punctis rubris' aestimantur, quae puncta ad disciplinas legum spectant, ubi terra candidata progressum non satis bonum monstret. Nemo tamen dubitat Bulgariam et Dacoromaniam Unionem Europaeam intraturas, in pessimo casu 1 Ianuarii 2008.

EA Kozlodui (2006)

Deactivata sunt duo vetera reactra nuclearia electrificinae atomicae Kozlodui Bulgarorum. Id facere regimen pollicitus est antequam haec terra Unionem Euroaeam intraret, id est 1 Ianuarii 2007. Regimen tamen credit reactra - utrumque vi 440 MW - non tam vetera esse, ut securitati hominum imminere possint.

Factio nova - GERB (2006)

Maxime populo gratus vir Bulgariae, urbis capitalis Sophiae burgimagister Boiko Borisov, novam factionem politicam condidit (nomine Cives pro Europaeo Futuro Bulgariae - GERB)), cui iam favent - secundum indigationem opinionum - dimidia pars Bulgarorum. Adhuc Borisov unionem cum parte dextra ferire conabatur, frustra tamen.

Electio praesidentalis Bulgariae - pars II (2006)

Praesidens Bulgariae necnon candidatus factionis socialistarum Georgi Pyrvanov denuo in munus capitis terrae electus a natione est. In altera parte suffragiorum aemulatorem ducem nationalistarum Volenem Siderov proportione vocum 80% ad 20% vicit.

Polonia - Bulgaria et Dacoromania (2006)

Polonia prima terra UE est, quae mercatum laboris novis membris - Bulgariae et Dacoromaniae - a Ianuario 2007 aperiendum nuntiavit.

Electio presidentalis Bulgariae (2006)

Praesidens Bulgariae ab anno 2002 socialista Georgi Pyrvanov victor discessit primae partis electionum praesidentalium, 64% suffragiorum sibi concilians. Ob parvum tamen numerum suffragatorum altera pars electionis haberi debet, in qua aemulator ei erit dux nationalisticae factionis 'Ataka' Volen Siderov, qui maximum in Bulgaria malum Turcos Zingarosque ibi habitantes putat.

Bulgaria et UE (2006)

Bulgaria et Dacoromania intraturae sunt Unionem Europaeam die 1 Ianuarii 2007 - nuntiavit Commissio Europaea. Postea tamen nulllis novis terris intrare UE licebit antequam constitutio Unionis sit ab omnibus terris-membris adoptata.

Petroleoductus Burgas - Alexandrupolis (2006)

Ductus fistularis petrolei struendus est inter portus Burgas (Bulgaria) et Alexandroupolim (Graecia) - decreverunt Athenis praesidentes Graeciae, Bulgariae et Russiae. Ductu longitudine 280 chm annuatim 35 mln t petrolei Caspicae in Europam Occidentalem vehentur, freto Bosporo omisso.

Nuntii - Bulgaria (2006)

Usque ad Septembrem procrastinavit Unio Europaea consilium de die intrandi UE a novis membris - Bulgaria et Dacoromania.

Bulgaria et Rumunia (2006)

Bulgaria et Rumunia intraturae sunt Unionem Europaeam iam 1 Ianuarii 2007 - nuntiat ephemeris "Die Welt", 'fontes bonos' Bruxellis citans.